PYGARGUS

PYGARGUS
PYGARGUS
Graece πύγαργος, aquilae genus est; a candicante caudae sic dictae, cuius meminêre Aristoteles, Hist. Anim. Plin. l. 10. c. 3. Hesychius, Suidas. Sed et inter damarum aut caprearum genera. Sic Herodoti, l. 4. inter animalia, quae habent pastorales Afri, recensentur, πύγαργοι, καὶ ζορκάδες καὶ βάβάλιες, pygargi et capreae et bubali. Aelianus, Histor. Animal. l. 7. c. 19. Α῎τολμα δὲ νεβροὶ καὶ πρόκες, καὶ ζόρκες τε καὶ πύγαργοι, Timida autem animalia sunt hinnuli et cervi et capreae et pygargi. Plin. l. 8. c. 53. ut capras probet in plures similitudines transfigurari, Sunt capreae, inquit, sunt rupicaprae, sunt ibices ———— sunt et oryges ———— sunt et damae et pygargi et sirepsicerotes multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes. haec transmarini situs mittunt, i. e. Numidia et Africa. Iuvenalis quoque, Sat. 11. v. 138.
Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus.
Ad quem locum Scholiastes vetus, Pygargus fera est specie cervi, quae retriores partes albas habet. Ideo et pygargus Graece dictus est. Aponius item in Canticum, l. 4. capreas cum pygargis confundens, Caprearum posterior pars candorem demonstrat. Et Bellonius, Observation. l. 2. c. 51. in gazellae Arabicae descript. Nates ut in dama albescunt. Alias huius animalis rara apud Veteres mentio, nisi qood Deuter. c. 14. v. 5. πύγαργος, in Graeca Versione, et in Vulgata pygargus legitur pro Hebraeo dison. Non tamen ab albo colore, sed a cinereo Gap desc: Hebrew dicitur, et cinis ad nigrum vergit potius. Virg. Aen. l. 4. v. 633.
Namque suam patria antiqua cinis ater habebat.
Sed potest idem animal esse πύγαργον, i. e. natibus album et alibi cinereum; quomodo Pygargus definitur a Bellonio, quamvis sub tragelaphi nomine: Tragelaphus, inquit, quoad pilos ibicem refert, sed barbâ caret, Cornua ei caprinis similia, sed aliquando retorta, sicut arieti ——— Crura eius albicant, ovillis similiae. Cauda nigra, coxae sub cauda albae sunt. Pili armorum et pectoris, longi et nigri sunt, cum duabus maculis cinereis utrinque ad illa. A quibus cinereis maculis Hebraeis disen dici potuit, quasi σποδιαῖος aut σποδοειδης, quomodo ab albis natibus, Graecis πύγαργος, vide quae de voce hac Hebr. Dison commentatur Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 20.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pygargus — Pygarg Py garg, Pygargus Py*gar gus, [L. pygargus, Gr. ?, literally, white rump; ? the rump + white: cf. F. pygargue.] 1. (Zo[ o]l.) A quadruped, probably the addax, an antelope having a white rump. Deut. xiv. 5. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) (a)… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • pygargus — noun see pygarg …   Useful english dictionary

  • Capreolus pygargus — Saltar a navegación, búsqueda ? corzo siberiano Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Circus pygargus — Busard cendré Busard cendré …   Wikipédia en Français

  • Damaliscus pygargus — Buntbock Echter Buntbock (D. pygargus pygargus) Systematik Ordnung: Paarhufer (Artiodactyla) …   Deutsch Wikipedia

  • Damaliscus pygargus — Saltar a navegación, búsqueda ? Bontebok Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Circus pygargus —   Aguilucho cenizo …   Wikipedia Español

  • Damaliscus pygargus — Blesbok Blesbok ou Bontebok …   Wikipédia en Français

  • Damaliscus pygargus phillipsi — Saltar a navegación, búsqueda ? Blesbok Damaliscus pygargus phillipsi …   Wikipedia Español

  • Circus pygargus — Wiesenweihe Wiesenweihen (Circus pygargus) Systematik Klasse: Vögel (Aves) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”